monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.135 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 1, 1
ALBUCI SILI. De fratre nec iudicare audeo nec loqui. uno nomine (ei) et gratias ago et gratulor, quod patrem servare potuit mori iussus. Tanta tempestate confusus neque aestimare quicquam neque dispicere potui: [plura tibi crimina, pater, fortuna torquente, quam quae videris ipse nosse, indicabo.] solutum mihi fratrem tradideris an alligatum, nescio; quantum ad meum stuporem attinet, etiam fugere potuit. nec satis memineram, tale ministerium mihi pater an noverca mandasset, ministerium an poenam esse voluisset, vindictam parricidii an parricidium. Insui culleo fratrem iubes? non possum, pater. non ignoscis? an non credis? ego contendo ne te quidem posse. si quis tibi dixerit tyrannus: 'veni, tuis manibus filium insue'; in hoc opere potes oculis tuis, potes manibus uti? potes audire inclusi filii gemitum? si potes, timeo, ne innocentem damnaveris; si non potes, quid frater in fratrem non posset, patrem testem dedi.